Latin
SECTIO VI
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 42
Unproofread scanNot analysed yet
Cum igitur Terra velocius progrediatur circa Solem hyeme nostrâ quam aestate, &illi propiorem esse necesse est, per Propositionem XII; ut nempe Area per rectam è Sole ductam descripta, Temporis instar, aequabiliter augeatur, minore trilinei altitudine majorem ejus basem compensante. Idemque similiter in reliquis Primariis circa Solem motis obtinet: Immo cujusvis ex illis (si Venerem excipias) Semita magis differt à circulo, cujus centrum est Sol, quam ipsius Telluris Semita; ut inferius ostendetur. Atque deviatio haec Planetarum circa Solem revolventium à circumferentia circuli Soli concentrici tanta est, tamque sensibilis, ut Astronomos omnes adegerit ad comminiscendum Orbes Excentricos: Cumque alium nullum praeter perfecte circularem in Coelis motum esse admittendum pro indubitato haberent, Planetam quemque moveri volebant in Circulo AI PR, cujus centrum C in ea ponebant à Sole in S distantia, quae ejus motibus congruat. Orbis hujus Excentrici punctum A, à Sole remotissimum, Aphelium; P vero Perihelium; ambo Bl Apsides vocabant; Rectamque AP Apsides conjungentem (in qua etiam