Latin
SECTIO VI
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 42-2
Unproofread scanNot analysed yet
Sol locatur) Lineam Apsidum; hujusque partem CS Excentricitatem. Atque ex hac supposita Theoria Planetarum loca satis exacte, calculo subducto, inventa fuere; eorum praesertim, quorum Orbitae à Circulis non multum abludunt: exgr. Telluris. Verum cum de Marte ageretur, ex numeris istius Theoriae prodit ejus locus ab observato diversus satis, ut inde colligatur Orbitam Martis non esse Circularem, sed in locis ab Apsidibus remotissimis 1 &R aliquantulum depressam, &quasi Ovalem. Ovalis haec sagacissimo Keplero, numeros indefesso labore (in Commentariis de Stella Martis) versanti, evasit tandem Ellipsis perfecta, cui iidem sunt Vertices A &P qui prius in Orbita circulari Apsides, iisdemque hic nominibus gaudentes, &Umbilicorum alter ipsum Solis centrum. Quippe sola Ellipsis haec exhibet Distantias à Sole (sive rectas SE) observatis consentaneas, &Aequationes probas, quibus angulus ASE determinatur ex dato Planetae motu medio: Hoc est, sola Ellipsis praefinita ejusmodi est, ut Tempus periodicum, sive revolutionis integrae, eandem habeat rationem ad Tempus à discessu ab Aphelio in A, quam Area integra AEPLA ad Aream ASEQA interceptam inter lineam Apsidum SA, &lineam SE (observatione cognitam) à Sole ad Planetam protensam: Hanc autem esse conditionem motûs Planetae cujusvis circa Solem, patet ex Propositione XIII.