Latin
PROPOSITIO XIII
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 420
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XIII. Isdem positis, ad datum Tempus Locum Cometae è Terra visum invenire. Per Prop. praec. determinetur vestigium Orbitae Cometae in plano Eclipticae, nempe EHNR, ipsaque in spatio Mundano Orbita MLN, punctis N, H, E, M &L eadem quae prius denotantibus: Capiatur ER ad EH ut spatium inter Observationem primam Tempusque datum, ad quod Cometae Locus quaeritur, ad Tempus inter Observationem primam &quartam: Inveniatur porro (per Prop. XVIII. Lib. III.) Terrae Locus ad Tempus propositum, sc. Q punctum. Rectae OR, cujus utrumque extremum punctum Q &R notum est, positio (per 26. Dat. data) dat Cometae Longitudinem quaesitam. Porro, capiatur RV ad RN sicut ME ad EN, eritque Latitudo Cometae ad Tempus datum angulus cujus radius est OR &tangens recta RV. Atque Motûs Cometae Ephemerides hoc modo construentur vel graphice vel per calculum. SCHOLIUM. Similiter invenietur Distantia Cometae à Terra, vel in Perigaeo vel ad Tempus datum, tam curtata quam in sua Trajectoria, in partibus Diametri Orbis magni expressa; angulus item quem Cometae Trajectoria continet cum recta Cometam &Terram jungente; vel quem Orbitae vestigium in plano Eclipticae continet cum recta à Terra ducta ad Locum Cometae in Ecliptica. Cl. COROLLARIUM. Hinc Magnitudo vera tam ipsius Cometae Nuclei, quam huic circumfusae Comae Atmosphaeram referentis determinabitur: Notis enim Cometae Distantiâ, &Diametro apparente Nuclei &circumfusae Nucleo Atmosphaerae per Observationem, horum Magnitudo innotescet eodem modo quo Planetarum Magnitudo ex similibus datis eruta est Prop. XLVI. Lib. III. Porro, Caudae Magnitudo similiter innotescit: Ex cognitis enim Solis &Cometae Locis notus erit angulus quem Cauda efficit cum recta Terram &Cometam jungente, &Observatione innotescit angulus ad Terram quem Cauda subtendit; ex quibus &data Cometae Distantia à Terra (latere sc.