Latin
424.1 to 424.5
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 424.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Circulis Soli concentricis parum abludere. Unde ex Prop. praec. patet velocitatem Cometae esse ad velocitatem Planetae primarii ad eandem cum Cometa distantiam revoluti in subduplicata ratione binarii ad unitatem. Et velocitas hujus fictitii Planetae ad velocitatem alterius cujusvis Primarii ad distantiam quamvis gyrantis (per Prop. XXVII. Lib. I. )est in subduplicata ratione distantiae dicti ultimi hujus Primarii veri à Sole ad distantiam ficti illius, hoc est, distantiam ipsius Cometae ab eodem: Et igitur ratio velocitatis Cometae ad velocitatem Planetae cujusvis primarii, ex binis praedictis composita, aequalis est subduplicatae rationi duplae distantiae Planetae à Sole ad distantiam Cometae ab eodem. Q. E. D. COROLLARIUM. Hinc velocitas Cometae comparari poterit cum velocitate cujuslibet Primarii (v. g. Telluris) circa Solem delati, si nota fit ratio inter distantiam Cometae à Sole &mediocrem dicti Planetae distantiam ab eodem. PROPOSITIO XVIII. CIt Parabola quaelibet PAB cujus focus s, hujusque arcus quivis SACE cujus chorda AB bisecta in M puncto, per quod ducatur recta MV ad axem Parabolae sx parallela Parabolae occurrens in V, &producatur ad G, ita ut MV dupla sit ipsius VG; jungatur qs secans AB in Q, &producatur ad E, ita ut SE dupla sit ipsius SG: si Cometa describat arcum Parabolicum ACB circa Solem S (ut in Prop. XXXV. Lib. 1) recta EC, conjungens Cometam ubivis in dicto arcu repertum (ut ad c) &punctum E superius determinatum, secabit chordam AB in D, ita ut AD sit quamproxime ad DE ut Tempus quo Cometa describit arcum AC ad Tempus quo arcum CB describit. Jungantur rectae SB, SD, SC, GA &AV; ducatur etiam GD Parabolae in K occurrens. Quoniam MV est ipsi SX parallela, secabit haec (per Prop. XLVI. Lib. I. El. Conic.