Latin
424.6 to 424.7
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 424.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
)omnes rectas ipsi AB parallelas à Parabola terminatas in duas partes aequales, adeoque segmentum Parabolicum sub curva AVB &recta AB comprehensum in duas portiones aequales sive semisegmenta AHVM &BCVM dividet. Per V ducatur VF ad AB parallela, (quae per Prop. XVII. Lib. I. El. Conic. Parabolam in V continget,) rectae GD occurrens in F, &ductae concipiantur rectae SF, CF. Quoniam ex constructione est MV ipsius VG dupla, &ES ipsius SG etiam dupla, erit Mv ad VG sicut ES ad SG: Sed propter parallelas VF &MD, est (per Prop. II. El. VI. )DF ad FGUt MV ad VG; &igitur DF est ad FG sicut ES ad SG. Recta igitur SF rectae EC parallela erit per Prop. II. El. vI, &ideo triangula DSC, DFC (per Prop. XXXVII. El. 1.) aequalia: Sed triangulum DFC est proxime aequale trilineo DKC propter viciniam punctorum F &K; triangulum igitur DSC trilineo DKC proxime aequale erit. Porro, triangulum MAG est (per Prop. 1. El. VI.) trianguli MAV sesquialterum, cum eundem habeant verticem A &basis GM sit sesquialtera basis VM: Triangulum vero AVM (per Prop. XXIV. Archimed. de Quadrat. Parab.