Latin
SECTIO VI
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 43
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea locus Telluris in Orbita Elliptica ejusmodi est, ut aliorum circumcirca Planetarum loca in suis Orbitis Ellipticis respectivis inventa, è Tellure visa, observatis in Coelo locis exacte congruant; quod in alia quavis Orbita non aeque feliciter contingit. Cum igitur Planetarum loca, per calculum ad Orbes Ellipticos accommodatum inventa, locis observatis optime consentiant; ad alterius vero figurae Orbes neutiquam, nisi quatenus aliae illae ad Ellipticas praedictas accedunt; constat Orbitas Ellipticas à Planetis revera describi Planetarum primariorum Orbitae Ellipticae, circa Solem in communi Umbilico descriptae, immotae fere sunt; hoc est, cum Planetae ad Orbitarum suarum Apsides, aliave quaevis data puncta, pervenerint, ad eadem proxime Spatii Mundani puncta redeunt: Namque hae solae observatis è Tellure Planetarum locis inter Fixas satisfaciunt.