Latin
Prop. VIII. El. XI.)
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 441
Unproofread scanNot analysed yet
Sed (per Prop. xX.) dicta longitudo Z aequalis est chordae arcûs quem Cometa revera isto tempore describit; igitur si deprehendatur Z aequalis chordae aβ, certissimum est indicium punctum C in Longitudine secundo observata recte fuisse assumptum pro vestigio Cometae; adeoque A, C &B esse tria Loca sive vestigia Cometae in plano Eclipticae. Quod si Z non deprehensa fuerit aequalis rectae àβ, hoc est, si punctum C non sit recte assumptum in tc Longitudine secundo observata; capiantur in αβ (eave producta si opus sit) ἀ9, Bπ aequales ipsi Z, capiantur etiam AF, BP aequales αφ, Bπ, ita ut F &o ad easdem partes rectae Aα, item P &T ad easdem partes rectae BE jaceant. Praeterea eâdem methodo, quâ ex assumpto puncto C inventa sunt puncta A, B, D, F, P, ex assumptis aliis punctis 2C &30 inveniantur nova 2A, 2B, 2D, ZF, 2P &3A, 3B, 3D, 3F, 3P, ut in schemate annexo, ubi iisdem manentibus iisdemque literis notatis atque supra, ea tantum omittuntur de quibus postea non est sermo. Quod si Z minor fuerit quam aβ, aut AF vel BP minor quam AB (ut in annexo schemate accidit) punctum 2c sumendum erit ipsio puncto (in quo TA &TB concurrunt) propius; &ita porro, ita ut saltem 3A3F major fiat quam 3A3B: Si vero è contra AF major fuerit quam AB, sumenda erit 220 major quam ec; atque ita porro, ita ut saltem BA3F minor fiat quam 3A3B.