Latin
Prop. VIII. El. XI.)
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 442
Unproofread scanNot analysed yet
Per puncta F, 2F &3F describatur circulus, qui rectam TB secabit inter B &3B, puta in O, si puncta nova 2c, 3c sumpta fuerint secundum prius tradita. Similiter, per puncta P, 2P &3P describatur circulus rectam TA in X intersecans; erunt puncta O &X Loca Cometae ad Eclipticam reducta sive Cometae vestigia in Observatione prima &tertia. Nam supra fuit demonstratum puncta A &B esse vestigia Cometae in plano Eclipticae in Observatione prima &tertia, si c sit ejusdem vestigium in Observatione secunda: idemque similiter obtinet in 2A, 2B &2c; item in 3A, 3B &3c. Demonstratum quoque est c esse revera vestigium Cometae in Observatione secunda, si Z aequalis sit αβ; hoc est, si rectarum AF &BP quaelibet sit aequalis ipsi AB; hoc est demum, si puncta B &F coincidant, item A &P. Et igitur si, reliquis manentibus, puncta B &F coincidant, tale B erit vestigium Cometae in Observatione tertia: Similiter coincidentibus A &P, erit tale A ejusdem vestigium in Observatione prima. Ad quam coincidentiam conciliandam per tria puncta legitime reperta F, 2F &3F traductus est circulus, hoc est, linea simplicissima per tria puncta transiens, rectam TB in o intersecans. Cum igitur punctum o sit tam in loco punctorum B, nempe recta TB, quam in loco punctorum F, nempe circulo; quando punctum B reperitur in O, punctum F in illo etiam reperietur, hoc est, in isto casu puncta B &F coincident; &ideo punctum O est verum Cometae vestigium in plano Eclipticae in Observatione tertia, quippe cui conveniunt omnes conditiones requisitae. Similiter &ob easdem rationes, punctum X est verum Cometae vestigium in Observatione prima.