Latin
PROPOSITIO XXVIII
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 446-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XXVIII. POsitionem Lineae Nodorum Trajectoriae Cometae, Tempusque quando Cometa Nodos tenet, determinare. Iisdem manentibus &per easdem literas designatis atque in praecedentibus, rectae OX, οξ producantur donec concurrunt in 8: jungatur SO, SX, S6. Prius data erant omnia puncta S, O &X, adeoque trianguli sox tam latera quam anguli; &proinde angulus sXs illorum uni deinceps. Porro, si per ξ ducatur ξ0 ad Xo parallela, rectae Oo occurrens in o, erunt triangula ο0ξ &ξ x aequiangula; adeoque cum ex notis lateribus oξ (aequali ox) &00 (differentia notarum rectarum a0 &ξ x) una cum angulo recto σοξ innotescunt reliqua latera &anguli, innotescent &anguli trianguli ξxs2: Sed datur in hoc triangulo latus unum Χξ; dabuntur igitur &reliqua, nempe Xδ &ξ 8. In triangulo deinde AXS dantur latera XS, Xs cum angulo interjecto SXs; non latebit igitur angulus XSS.