Latin
PROPOSITIO XXVIII
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 447
Unproofread scanNot analysed yet
Sed, ut prius dictum, datur positio rectae SX, sive angulus quem haec facit cum TX, cujus positio est Observatione nota, (nam in triangulo XTS dantur latera TS &TX, &angulus XTS distantia inter Locum Solis cognitum Locumque Cometae primo observatum, unde TXS innotescit;) &igitur positio rectae SS7 nota erit, sive Nodorum Loca è Sole visa. Quod si rectae ΟG, Xξ fuerint aequales, Nodorum Linea parallela est ad ox, ideoque positione cognita. Ad determinandum Tempus quo Cometa Nodum tenet, sit ὡξ Trajectoria Cometae per Prop. XXVI. descripta per puncta o &ξ, in cujus plano reperiuntur rectae Sω, Sξ, sitque superius reperta Nodorum Linea SSV Trajectoriae in 6 &v occurrens; erit (per Prop. XIV. Lib. I.) intervallum temporis inter Observationem primam &momentum quando Cometa ad Nodum s appellit ad intervallum temporis inter Observationem primam &tertiam ut area ωξδς ad aream oξs: Sed arearum ὡξδς &οξs ratio est nota; (quippe ipsae areae cognitae sunt ex Prop. XXIV. Archimed. de Quadrat. Parab.) igitur &Tempus quo Cometa Nodum s tenet. Pari modo innotescit Tempus quo Cometa ad Nodum alterum &appellit. Q. E. F.