Latin
SCHOLIUM
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 460
Unproofread scanNot analysed yet
ASIROLOMAE PHYSICAE &GEOMETRICAE ELEMENTA. LIBER SEXTUS De Astronomia Comparativa. IN Libris quinque praecedentibus Astronomiam explicuimus Terricolis congruam; hoc est, Phaenomena Fixarum, Solis, Planetarum &Cometarum descripsimus qualia è Tellure spectantur, horumque omnium loca singula ad datum tempus invenire, aliaque huc spectantia expedire suo quaeque loco docuimus: Libet nunc Astronomiam breviter pertexere, qualem reliquorum Planetarum, aliorumve ingentium corporum, quae per Universum diffusa sunt, incolae conderent. Non quod hujusmodi Astronomos uspiam esse credamus, nedum asseramus; sed quod per fictionem supponendo Oculum nunc in horum uno nunc in altero collocatum, &Astromiam qualem pro varia statione sua Spectator conderet explicando, inde iis penitius intelligendis, quae de hac nostra Terrestri diximus, lucem haud exiguam afferri posse speremus: Neque enim de spectaculis tam inanibus, &nulli unquam conspectis aut conspiciendis, nisi istum in finem, disseruissemus. Ideo, in decursu, Oculum supponemus non tantum in Planetis circumsolaribus eorumque Comitibus, ubi aliqua posse existere sensu praedita magni Viri olim &hodie verisimillimum existimarunt, sed etiam in Cometa aliquo, in ipso Sole &Fixis, ubi incolas statuere nemo unquam est ausus. Ad hanc rem illustrandam magni Viri quamplures operas suas contulerunt. Multa, quae ad hunc scopum collimant, docet Plutarchus in Libro de Facie in Orbe Lunae. Keplerus de Astronomia Lunari Librum conscripsit, post ejus mortem sub titulo Somnii Astronomici editum, in quo plurima tum Physica cum Astronomica (ut alibi semper) ostendit. At in explicandis phaenomenis è Luna spectandis erravit paululum, propter Lunaris corporis librationem ab illo vel neglectam, vel ad causas proprias non relatam: Illam igitur totam rursus pertexere necesse habui. Novissime ilIustris Vir Christianus Hugenius Cosmotheoriam edidit, eruditis conjecturis plenam, in qua multa Astronomica, plura Physica acumine Verum duo hi insignes Viri serio de incolis suo digna protulit. Planetarum agebant; Hugenius praecipue qui Terricolis fere similes, certe haud absimiles, in Planetarum unoquoque existere nullus dubitat; &hunc praecipue in finem librum composuit rebus Physicis magis quam Astronomicis refertum. Ego, qui sola Astronomica tractanda suscepi, nihil de vitae animali aut sensitivae necessariis aut commodis, quae in Planetarum unoquoque adsunt vel desunt, adjeci; solummodo Oculum (quem si aliquando Incolam appellavero, dabit Lector verbo veniam) rerum in sublimi positarum spectatorem constitui.