Latin
SCHOLIUM
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 461
Unproofread scanNot analysed yet
Initio autem à Sole, quippe cui Astronomia omnis simplicissima est, sumpto, ad Mercurium reliquosque ordine Planetas transeo: quae cuique propria sunt Phaenomena maxime conspicua seorsim tractantur; quae vero pluribus communia sunt, ad unam eandemque Propositionem referuntur. Deinde Oculo ad Cometam aliquem translato, quae illic spectanda occurrant; &Corollarii loco, qualis videretur Solaris nostri Systematis è Fixa spectati facies, descriptum est. Postremo, plurima quae Spectatori in Lunam Telluris comitem inducto se exhibeant Phaenomena, quaeque porro ex Jovis vel Saturni Satellite aliquo apparerent, enumerantur. Qualis in singulis hisce stationibus futura est Astronomia tum apparens tum vera, quibus etiam commodis illi fruantur, quibusve premantur incommodis, qui per Observationes ibidem institutas verum Systema Planetarum circumsolarium eruere, eorumque Distantias &Magnitudines metiri velint, obiter disputo; &denique Astronomiae sedem tam inter Primarios quam Secundarios commodissimam definio. Phaenomena vero à Terricolis pro praecipuis habita ubique pro praecipuis habeo, viz. Diei &Noctis Vicissitudinem &Mensuram, Fixarum Ordinem, Solis Magnitudinem apparentem, Luminis ejus &Caloris Intensionem, Anni Mensiumque Quantitatem, Aestatem &Hyemem, Lunarum Phases, Luminarium Defectus, Planetarum Numerum, Directiones, Stationes &Retrogradationes, Phaenomenon ad verum Systema eruendum aptitudinem, Observationum ad rem Astronomicam colendam requisitarum exactam accurationem &hujusmodi alia.