Latin
PROPOSITIO VII
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 482
Unproofread scanNot analysed yet
sesquiplicata ratione Axis majoris Orbitae Cometicae ad duplam distantiam mediocrem Solis à Terra. Solis diameter apparens, ejus discus, simulque Calor &Lux, in Cometa immense mutata deprehendentur, ut &Planetarum magnitudo apparens. Caeterum Cometae incola Planetarum motus diversissimos experietur, prout, in illorum regionem immersus, nunc omnes se superiores habet, nunc hos inferiores illos superiores; vel extra hanc elatus, omnes inferiores cernit; quae omnia in Cometa, cujus data est Orbita, ex praecedentibus definire licebit. Si ex gr. Cometa in Aphelio ascendat ad distantiam à Sole sextuplo majorem quam est Saturni distantia, quod fiet si Cometae Periodus fit circiter 150 nostrorum Annorum (posito illum in Perihelio ad Solem admodum appropinquare, ut in quibusdam sit,) Planetae omnes propter Solis viciniam, Oculo in Cometa posito, tum fiunt inconspicui; ipse quippe Saturnus vix ultra 106 à Sole digredietur, &Solis diameter semissem scrupuli primi adaequabit. Oculo autem in Cometa, cujus Periodus est longe major, Planetae inconspicui fiunt dum in altiore Orbitae suae parte versatur, quod per magnam Anni sui partem durat; nam Cometae velocitas versus Aphelium parva admodum est respectu illius, quâ fertur cum circa Perihelium versatur. Si Cometae Periodus sit nimis magna, id est si Cometae distantia à Sole in Aphelio distantiam Saturni saepius contineat, forte Fixarum Ordo è Cometa spectatus notabiliter diversus erit, in diversis itineris sui punctis: Vix tamen crediderim diversitatem hanc esse valde sensibilem; sed potius Cometarum etiam extimorum Orbes, ad Fixarum à Sole distantiam comparatos, parvos satis esse.