Latin
COROLLARIUM
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 482-2
Unproofread scanNot analysed yet
COROLLARIUM. Hinc patet Systema Planetarum circumsolarium, è Fixa spectatum, visum prorsus fugere, &in idem punctum lucidum confundi cum Sole, cujus diameter insensibilis fiet, si distincte spectetur &orbatus capillitio, quali Fixae Terricolis cinctae videntur. Nam cum Planetae omnes è Cometa in Aphelio posito propter Solis viciniam videri nequeant; quanto magis ex tam immensa distantia, qualis est ea Fixarum, invisibiles redderentur? Posito enim Parallaxin magni Orbis (sive è Fixa visam semidiametrum magni Orbis) aequalem esse Parallaxi Solis è Terra visi (neque ullae sunt observationes quae majorem esse evincant) Solis diameter angulum. ad Fixam, quinque scrup. tertiorum vix subtendit, &Saturnus à Sole per bina scrupula prima nunquam elongabitur. Praeterea Planetarum mutuatitium lumen à radiorum Solarium reflectione oriundum visui, nostro simili, in tam immensa distantia, movendo prorsus erit impar; &licet sensum moveret, Solis species in semidiametrum huic aequalem videretur se extendere, sicut corporibus quibusvis lucidis contingit &speciatim Fixis è Terra spectatis; unde in idem lucidum corpus coalescerent quasi: Ideoque vicissim Planetae circa Soles istos rotati observationem nostram effugiunt penitus.