Latin
PROPOSITIO IX
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 488
Unproofread scanNot analysed yet
Nam sicut nobis Lunae Eclipsis contingit tempore Plenilunii, ita illis Volvae Eclipsis tempore Plenivolvii; &sicut nobis Sol videtur deficere tempore Novilunii, ita illis tempore Novivolvii: Sed licet Terricolis Luna tota deficere videatur, Lunicolis Volva Defectum totalem nunquam patitur; transit etenim, ipsis spectantibus, per Volvae discum ab ortu ad occasum macula quaedam parva &rubicunda ipsas Volvae nativas maculas. velocitate praeveniens; quandoque per disci centrum, quando quatuor ex horis nostris in transitu insumit; saepius praeter illud, quando spectaculum minus est diuturnum. Solaris Deliquii causa est ipsis Volva, plane ut nobis nostra Luna; &quando nobis deficit Luna, Lunicolis partis deficientis incolis deficit totus Sol: saepius vero fit ut Lunicola (praesertim prope limites Subvolvarum &Privolvarum degens) partialem Solis Defectum videat, cum nobis Luna pleno orbe apparet, Telluris penumbrâ Lunae lumen sensibiliter non extinguente. Similiterque fit ut cuidam Terrae tractui Sol ex parte deficere videatur, cum interim Lunicola Volvam nihil pati cernat: Quando vero nobis est Lunae Defectus totalis, Sol omnibus Lunicolis plane deficit. Cum Volvae diameter quadruplo major sit Solis diametro, Sol plene à Volva tegetur &diu, quod nobis per Lunam fieri nequit; immo totalis erit &etiam diuturnus Solis Defectus, quando non est centralis. Incolae hemisphaerii Lunae, cui Volva imminet, crebriores Luminarium Eclipses vident quam incolae dati hemisphaerii Telluris nostrae; Subvolvani enim soli omnes Eclipses vident, Privolvae nullas, cum magna pars Eclipsium Terricolis visarum ad oppositum hemisphaerium transeat. Eclipsis Solis totalis prius descripta Lunicolis licet frequens, non potest non esse admodum notabilis; hoc namque solo tempore lumine penitus destituuntur Subvolvani: Superius enim ostensum est Medivolvanis primam esse quadram ad Solis occasum, ultimamque ad Solis ortum; unde totâ nocte fulgens Volva, quindecies illis major quam nobis nostra Luna, tenebras potenter discutit. In Solis autem Defectu totali Sol fimul &Volva extinguuntur, &merae sunt tenebrae. At huic incommodo sua sunt remedia; nam Solis radii, in circumfusa Volvae atmosphaera refracti, efficiunt ut ipsum corpus Solis ampliatum, &quasi majore diametro, colore tamen ad oras (quae solae videntur) ferrugineo, cernatur à Lunicolis radios hosce refractos excipientibus; unde tenebrae totales vix ingruunt, nisi cum Solis Eclipsis proxime centralis contingit, idque non nisi parvo tempore circa Eclipseos medium. Si vero contingat montem altissimum, extra Volvae atmosphaeram fere exstantem, in margine Volvae reperiri; ille, in quem montis istius umbra incidit, Solis lumen penitus amittet, nec refractionis radiorum Solarium, ad Volvae atmosphaeram factae, beneficio fruitur: quique eminus Volvae umbram in Lunae discum exceptam cernit, maculam nigerrimam isto in loco videbit. Ex altera parte, nulla est hic tenebrarum in Solis Eclipsi imminutio propter illustratam Spectatoris atmosphaeram, quippe nullam. Porro, tempore Defectûs Solis, Lumen utrinque acuminatum ab utroque Solis latere secundum Eclipticam protensum (de quo Schol.