Latin
PROPOSITIO IX
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 489
Unproofread scanNot analysed yet
Prop. VIII. Lib. 1I. dictum est) clare à Lunicola videbitur, si corpusculorum congeries lentiformis illud producens tum existat: immo Lumen hocce etiam extra Eclipsin cernetur, si Sol ab Oculo arceatur per interpositum aliquod corpus opacum; Oculus namque in Luna positus non afficitur radiis ab ambiente illustrata atmosphaera reflexis, cum nulla Lunam ambiat, quod exinde verisimile est, quod illa tam praecise circumscripta videatur, nec ad extremas oras evanida ac velut lanugine finita; quodque Stellae margini ejus propinquae minime sint offuscatae, sed, donec penitus tegantur, vividae &fulgentes. Propter ipsam hanc atmosphaerae absentiam, nullum erit Lunicolis Crepusculum, ante Solis (saltem splendentis atmosphaerae Solaris) ortum, aut post ejus occasum; cessante nimirum causâ, quae illud apud Terram producit: porro nulla Syderibus Refractio continget, neque hinc orta locorum mutatio. Hactenus supposuimus Volvam Lunicolis immotam in Coelo stare, quia revera fere sic fit: At motum quendam habet libratorium, quo cuilibet Lunicolae nunc nonnihil in hanc partem, nunc, in locum priorem reversa, in oppositam postea moveri videtur. Motus autem hic Volvae libratorius in duos commode dividitur: Vel enim Volva in austrum &boream super eodem latitudinis circulo librari videtur; vel in ortum &occasum super Eclipticam. Supponamus Solem &Volvam Lunicolis centraliter conjungi cum Sol in ipsa Ecliptica videtur, sive rectam, Solis &Volvae centra jungentem, productam per Lunae centrum transire, hoc est, Terricolis Lunam Soli opponi cum in Nodorum altero, puta descendente, versatur; in quo casu Sol centraliter deficit Lunicolis, ut superius explicatum. Post Defectum, Sol motu communi in occasum fertur, dum interim Volva in boream declinare videbitur, &Declinatio haec erit maxima elapso nychthemeri Lunaris fere quadrante, sc. 58 circiter, quando regio polaris Privolvarum 58 ultra Polum boreum in Volvae conspectum veniet, &aequalis regio Subvolvarum ad Polum australem in Privolvarum statum reducetur, ex quo tempore Volva in suos passus regressa ad Eclipticam revertetur, temporis spatio aliquantum minore quam est nychthemeri Lunaris semissis. Postea versus austrum tantundem excurret, &australis Poli incolas ex Privolvis Subvolvanos efficiet, &è contra ad boream; &ante nychthemeron absolutum ad Eclipticam secundo revertetur. Integra haec Volvae Libratio in boream &austrum perficitur spatio temporis, non tantum nychthemero minore, sed etiam minore illo, quo Fixae à Meridiano aliquo Lunari digressae ad eundem, per motum primum, revolvuntur; atque Volva, ad Eclipticam secundo regressa, conjuncta deprehendetur cum Fixis magis occidenQquq cidentalibus quam sunt illae cum quibus conjungebatar tempore Defectûs Solaris, à quo computationem inchoavimus Post aliam integram hujusmodi Librationem perfectam, cum Fixis adhuc occidentalioribus conjungetur, atque sic porro, ita ut, non nisi post novemdecim fere annos, Volva in Ecliptica &ad boream librando declinatura cum iisdem rursus Fixis deprehendatur.