Latin
COROLLARIUM 4
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 55
Unproofread scanNot analysed yet
),etiam vera sunt; vel saltem Cometa quivis, dum urgetur à Vi tendente ad Solem, aliam quandam eodem foco gaudentem coni Sectionem describit. Et igitur (per Prop. XXXIX. ejusque Corollaria) horum quilibet urgetur a Vi aequabili secundum rectam tangentem Orbitam impressa, &ab alia, quâ à dicta tangente retrahitur &in Orbita curvilinea retinetur, quae ad Solis centrum in sectionis umbilico positum tendit, &est quadrato distantiae ab illo reciproce proportionalis. Quod erat demonstrandum. Concipiendi igitur sunt Planetae primarii &Cometae quasi totidem Projecta, quae nempe à duabus Viribus urgentur: Nam hoc modo, eoque solo Orbitas describunt, quales observata produnt. Et Vis, quae Projectilia haec à motibus rectilineis retrahunt, haec est Lex, ut augeatur prout minuitur quadratum distantiae projecti Planetae vel Cometae à centro Solis: quam esse legem quâ Planetae ad Solem tendunt, etiam aliunde quam ex figura semitae, Prop. XXVIII. ostensum est.