Latin
PROPOSITIO XLIII
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 55-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XLIII. ORhium Planetariorum Nodi &Apsides quiescunt. Quoniam per Prop. XI. Planeta quilibet in plano immoto revolvitur binorum quorumvis planorum communis sectio etiam immota manet: Sed cujuslibet intersectio cum plano Orbis Telluris est Linea Nodorum istius Planetae. Istius igitur, similiterque omnium, Nodi quiescunt. Porro, Planeta quilibet describit, in plano immoto, Ellipsin perpetuo eandem sive immotam, (per Prop. XXXIV.) &proinde ejus Apsides etiam quiescunt. Quod erat demonstrandum. COROLLARIUM. Cum stellae Fixae cujusvis simile sit officium (quantum hominibus conjicere datur) atque ipsius Solis; nempe ut circa illius corpus immensum alia minora corpora tanquam Planetae circumrotentur; similes erunt &affectiones aliae: nimirum illarum, sicut &nostri Solis, nullus aut insensibilis erit motus; quod ex earum constanti &perpetuo eadem distantia mutua ulterius liquet. Unde idem erit situs Nodorum Apfidumque Orbium Planetariorum ad Fixas. SCHOLIUM. Propositio haec vera est, si spectetur sola Vis centripeta Planetarum in Solem, ut hucusque factum: Verum si considerentur actiones Planetarum &Cometarum in se mutuo, paulo secus res se habere deprehenditur; ut suo loco manifestum fiet. At actionum istarum effectus propter virium producentium parvitatem exigui admodum, &quasi nulli sunt; ideoque hoc loco negligendi. Immo tam parvi sunt motus Nodorum &Apsidum Planetarum primariorum, ut etiam in calculo Astronomico à magni nominis Viris penitus sit neglectus, &Nodi Apsidesque pro immotis habiti.