Latin
PROPOSITIO XLV
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 56-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XLV. OLanetae secundarii circa Primarios suos hac lege moventur, ut, praeter Vim omnem acceleratricem qua Primarius urgetur, motus cujuslibet ex illis componatur ex aequabili secundum rectam Orbitam tangentem, &altero ad Primarii centrum tendente, in quo vis acceleratrix est quadrato distantiae à centro reciproce pro V IPIMHI portionalis. iluii, Sepositâ Vi omni acoeleratrice quâ primarius urgetur, (ut Prop. XX. factum est,) quilibet Planeta secundarius (ex Prop. XXXVI.) circa suum Primarium revolvitur in perimetro Ellipsis umbilicum in Primarii centro habentis, ad quod (per dictam Prop. XX) tendit vis centripeta, quâ à motu rectilineo retrahitur: (deformitas enim Ellipsis à motu Apsidum vel aliunde tantilla est, ut hic sit negligenda:) Et igitur (per Prop. XXXIX.) lex vis centripetae tendentis ad Primarii centrum ea est, ut dicta vis sit quadrato distantiae à centro reciproce proportionalis: hâc enim solâ corpus à motu rectilineo in tangente à vi insita orto retrahitur, &in Orbitâ Elliptica retinetur.