Latin
PROPOSITIO XLIII
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 56
Unproofread scanNot analysed yet
PROIII EIRoi LV. PROPOSILIO ALP IIIIII. I VLanetae &Cometae in Coelis quam tiberrime moventur* pe. proinde eorum motus diutissime conservari potest. II.) E II ICIIIEYI an uNam, Prop. XXXIX. (ubi determinatur Lex Vis centripetae, quâ urgetur corpus, quod revolvitur in perimetro Ellipsis aut alterius Sectionis coni, cujus focorum alter est centrum ad quod Vis tendit) supposuimus motum utrumque, ex quibus componitur motus in curva Elliptica, Parabolica vel Hyperbolica, omnino liberum, nec illi quicquam obstare aut resistere. Cum igitur Planetae perfectas Ellipses, quarum communis umbilicus est Sol, motu suo describant, &Ellipses has denuo repetant; patet è converso Planetarum motus ab omnilfefistentia esse prorsus immunes; hoc est. Planetas quam liberrime in Coelis moveri. Porro, si Planetae absque resistentia quam liberrime moventur, idem &Cometis contingit; quippe per regiones Planetarum, quamdiu à Terricolis videntur, motis, in viis quae sunt vel Ellipses verae, vel Ellipsium species; Parabolae nimirum vel Hyperbolae, quarum umbilicus est Sol; quibus describendis eâdem opus est immunitate ab omni resistentia. Et medii resistentiam in regionibus Systematis Solaris ultra Planetas, non esse majorem quam in regionibus Planetariis verisimillimum est. Si enim vel minima sensibilis foret in Coelis resistentia, certe eaedem viae à Planetis circa Solem, projectorum more latis, non describerentur, quae ipsis liberrime motis competere demonstratae sunt: Sed prorsus sicut, in aere nostro, semita projecti valde diversa deprehenditur à Parabolica quae demonstrata est illi competere, si nulla foret medii resistentia; ita Planetarum viae, saltem in pluribus revolutionibus, immane quantum ab Ellipsibus discrepare deprehenderentur; neque Ellipses magnitudine &positione eaedem cum describendis à Planetis, per spatia libera motis, illorum locis tam olim quam recenter observatis adeo exacte congruerent, atque calculo rite subducto fieri compertum est. Nulla ergo est: Sed Planetae &Cometae quam liberrime in Coelis moventur, &propterea eorum motus diutissime conservari potest. Quod erat demonstrandum.