Latin
PROPOSITIO XLVII
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 59-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XLVII. OLanetae secundarii Jovis gravitant in Jovem, satellites Saturni in Saturnum, &Planetae primarii &secundarii graves sunt in Solem: omnesque vi Gravitatis suae retrahuntur à motibus rectilineis, &in Orbitis suis retinentur. Propter Naturae simplicitatem rerum naturalium non plures admittendae sunt causae, quam quae earum Phaenomenis explicandis sufficiunt; &effectuum naturalium ejusdem generis eaedem agnoscendae sunt causae: igitur cum revolutiones Stellarum Medicearum circa Jovem, Saturni comitum circa Saturnum, &Planetarum primariorum circa Solem, Phaenomena sint ejusdem generis cum revolutione Lunae circa Terram; eaedem etiam erunt illarum causae. Vires enim, quibus Jovis &Saturni secundarii, &Planetae primarii retrahuntur à motibus rectilineis &in Orbibus suis retinentur, respiciunt Jovis, Saturni &Solis centra respective, similiter atque vis, quâ Luna in Orbita sua retinetur, respicit centrum Telluris; &Vires, quibus illi urgentur, eâdem lege augentur minuunturque pro diversa distantia à Jovis, Saturni &Solis centris respective, quâ vis Lunam urgens, dum in variis à Terrae centro distantiis constituitur; prout superius fuse est ostensum. Unde cum vis haec in Luna eadem sit ostensa (in Prop. Praec) cum vi illa quam Gravitatem dicimus; eadem etiam erit vis, quâ praedicti isti Planetae, tum primarii cum secundarii, versus Solem &suos primarios respective tendunt. Porro secundarii omnes graves etiam sunt in Solem, &illorum gravitas in Solem est vis illa acceleratrix secundario cuilibet &suo primario communis; de qua Prop. XX. &XLV. Quod erat demonstrandum.