Latin
PROPOSITIO XLVII
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 60
Unproofread scanNot analysed yet
COROLLARIUM. Hinc patet dari Gravitatem in Solem &Planetas omnes primarios. Cum enim Luna &terrestria omnia gravia sint in Terram, Comitesque Jovis &Saturni in Jovem &Saturnum respective; cumque tres reliqui Planetae primarii, Mercurius, Venus &Mars sint corpora ejusdem generis cum Saturno, Jove &Terra, (quod etiam ex illorum Gravitate versus Solem superius probata liquet;) constat ex prius stabilita similitudine causarum similium effectuum, &in illos etiam dari Gravitatem, cujus vis acceleratrix est quadrato distantiae à centro reciproce proportionalis. Et, quoniam actioni cujusvis generis contraria est reactio, Sol vicissim in Planetas omnes primarios &secundarios gravis est. Porro, quoniam experimentis exactissime institutis constat corpora quaevis, in eadem distantia, aequali tempore, aequalia spatia cadendo versus Terram percurrere, &momenta corporum inaequalium aequaliter acceleratorum esse ut ipsa corpora; corpora omnia cujuscunque naturae, in aequalibus distantiis, gravia sunt in Terram in ratione materiae quam continent. Cumque nullum sit dubium naturam Gravitatis versus Solem &Planetas eandem esse atque versus Terram, (quod ex praedictis abunde constat, &hinc etiam quod Planetae primarii eorumque satellites, corpora sc. valde inaequalia, aequali vi acceleratrice versus Solem descendant, prorsus ut corpora magnitudine &densitate inaequalia aeque velociter versus Terram cadunt;) patet corpora omnia in Solem &Planetas singulos gravitare, &pondera eorum in quemvis, paribus ab ejusdem centro distantiis, proportionalia esse quantitati materiae in singulis. Et quoniam omnis actio est mutua, Sol &Planetae in corpora quaevis, corporaque proinde omnia in se invicem, eâdem lege gravitant.