Latin
PROPOSITIO V
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 6-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO V. PHaenomena Latitudinis inferiorum Planetarum, è Tellure visorum, describere. Sit TSt Telluris Orbita, cujus planum idem est cum plano Eclipticae; sitque N? n Orbita Planetae inferioris, (Veneris ex. gr.) cujus planum ad Eclipticae planum est inclinatum, quae propter hanc obliquitatem apparet Ellipsis, cujus major axis est planorum intersectio, sive Linea Nodorum Nn. Atque Venere existente in 2, sit Tellus in T quo casu Venus erit Terrae proxima &Retrograda, ut Prop. IV. ostensum est: Patet (per Def. V. Elem. XI. )rectae 8T inclinationem ad planum Eclipticae, sive Veneris in 2 Latitudinem è Terra visam (quae exinde dicitur Latitudo Geocentrica) mensurari per angulum BTE, posita recta BE ad Eclipticae planum normali. Si, Venere in ē manente, Terra in t supponatur, quo casu Venus est directa &à Terra remotissima; Latitudo Veneris Geocentrica erit angulus BFE minor quam BTE, in ratione TQ ad 12 fere, quamvis Latitudo Veneris Heliocentrica fit in utroque casu eadem. Atque haec de Mercurio pariter vera sunt. Unde patet quod, caeteris paribus, inferiorum Planetarum Latitudo major est, dum retrogradi &Telluri proximi sunt; minor, cum directi &remotissimi.