Latin
PROPOSITIO V
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 7
Unproofread scanNot analysed yet
Porro, si inferiorum aliquis sit simul &Telluri proximus sive maxime Retrogradus, &in Nodo vel prope illum; directe inter Observatorem &Solem reperietur: Sed si satis longe à Nodo distet, etiam tunc Solem praeteribit ad boream vel ad austrum. Pari modo, si maxime directus sit &à Terra remotissimus, simul &in Nodo aut satis prope illum, à Sole tegetur; aliter, illum ad latus praeteribit. PROPOSITIO VI. Haenomena Planetarum inferiorum, quatenus sunt corpora A Sphaerica, Opaca &à Sole illuminata, exponere. Cum Planetae omnes, aeque ac Terra, sint corpora Sphaerica, Opaca &Scabra, radios Solis in se incidentes undiquaque reflectentia; patet eam Planetae cujusvis medietatem quae Soli obvertitur, à Sole illustrari; à Sole vero aversam in tenebris versari. Cumque medietas Telluri obversa ab ObserAllll, vatore videatur; si consideretur quaenam Veneris facies in diverso ejusdem ad Solem situ illustretur; quaenam vero à Tellure in T, in Orbita sua TB, videatur; palam est Venerem situm A obtinentem, hoc est maxime retrogradam &nobis proximam, minime apparere, sed ejus faciem obscuram nobis obverti: Et si simul in Eclipticae plano, hoc est in Nodo suo versetur: tum, per praeced. directe inter Terram &Solem interjectam, velut Maculam in Sole videri.