Latin
PROPOSITIO LI
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 64
Unproofread scanNot analysed yet
Sed eadem Pπ est linea, quam P circa S tanquam immotum spectatum describit: sic enim revera immotum permanet, &rectae sπ eadem est longitudo, eademque inclinatio ad SP, quae ipsius s p. Cum igitur figurae illae congruunt, aequales sunt &similes. Quodque de figurâ, quam P circa S describit, est ostensum, de figura, quam s circa P pro immoto habitum describit, utpote aequali &simili, verum est. Verum si centrum Gravitatis e progrediatur uniformiter, superinducendo systemati corporum s &P motum aequalem &in plagam contrariam factum, reducentur omnia ad casum priorem: sed motu hoc uniformi secundum rectas parallelas nihil mutatur in viribus corporum S &P. Igitur constat propositum in utroque casu. Quod erat demonstrandum. COROLLARIUM I. Corpora duo viribus quibusvis se mutuo trahentia, &circa Gravitatis centrum gyrantia, radiis ad centrum illud &ad se mutuo ductis describunt areas temporibus proportionales.