Latin
PROPOSITIO LI
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 63-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO LI. CIcorpora duo S &p viribus quibusvis se mutuo trahant, &interea revolvantur circa gravitatis centrum commune cdico figuris, quas corpora sic mota describunt circum se mutuo, posse figuram similem &aequalem circum corpus alterutrum immotum, viribus uisdem, describi. Posito enim Orbitas PR, SO primo circa immotum C describi, &puncta /&p esse loca quaevis ad libitum, ad quae corporas &P simul perveniunt. Intelligatur recta scp sibi parallela moveri, donec punctum scongruat cum S, atque hoc fieri in omnibus punctis correspondentibus curvarum SQ, PR. Patet, appulso s ad S, alterum rectae sp sic parallelos motae extremum perventurum ad π punctum in curva Pπ, quam corpus P circa S describeret, si (s immoto manente) P circa illud revolveretur, attractum eâdem vi, quâ prius corpora se mutuo petebant: Nam latio parallela rectae sp nullam in viribus, quibus corpora se mutuo attrahunt, mutationem inducit.