Latin
COROLLARIUM
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 67-2
Unproofread scanNot analysed yet
COROLLARIUM. Eodem modo, si corpora plura minora revolvantur circa maximum, colligere licet quod Orbitae descriptae propius accedent ad Ellipticas, &arearum descriptiones fiunt magis aequabiles, si corpora omnia viribus acceleratricibus, quae sunt ut eorum massae directè &quadrata distantiarum inversè, se mutuo trahant, (nam hoc est agitari perinde atque caetera, positâ lege attractionum, quae in Propositione ponitur;) &Orbitae cujusque umbilicus collocetur in communi centro gravitatis corporum omnium interiorum, quam si corpus maximum quiescat, &statuatur communis umbilicus Orbitarum omnium. PRO.