Latin
COROLLARIUM
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 68
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO LVII. Orpora plura, quorum vires acceleratrices ad se mutuo sunt inverse in duplicata ratione distantiarum ab eorundem centris, moveri poßunt in Ellipsibus circa magnum, &radiis ad illud ductis areas describere temporibus proportionales quamproxime. Supponantur corpora plura minora P, p, *circa magnum aliquod S revolvi: &quoniam omnium commune centrum gravitatis, ab actionibus corporum horum in se mutuo, non mutat statum suum motûs vel quietis; (ut superius explicatum,) &illa ab omni externa agitatione aut impedimento immunia supponimus; quiescere poterit illud centrum. Si jam ponamus corpora minora P, p, *tam parva esse respectu magni s, ut hoc nunquam distet sensibiliter à dicto communi gravitatis centro, tum magnum illud s quiescet quamproxime; minora autem revolventur circa hoc magnum in Ellipsibus, in quorum umbilico communi magnum istud locatur: atque ideo, radiis ad illud ductis describent areas temporibus proportionales; nisi quatenus errores inducuntur, vel per aberrationem maximi à communi isto gravitatis centro, vel per attractiones minorum corporum ad se mutuo. Diminui autem possunt corpora minora, donec aberratio ista &attractiones mutuae sint datis quibusvis minores. Et igitur corpora plura moveri possunt circa magnum in Ellipsibus, &radiis ad illius centrum ductis areas describere temporibus proportionales ita ut errores commissi (quominus sc. ista exacte fiant,) sint datis quibusvis minores; hoc est, quamproxime. Quod erat demonstrandum.