Latin
PROPOSITIO LXI
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 73
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO LXI. IIsdem positis, propositum sit corporis minoris L circa magnum: revolventis, non in eodem plano in quo Tcirca maximum s revolvitur, Errores quosdam, ex dictorum planorum inclinatione ortos, eorumque causas &rationes exponere. Ex Prop. praec. demonstratione patet Errores omnes corporis L ex viribus per rectas AM, MN repraesentatis oriri. Quia autem harum altera AM agit secundum rectam LT, quae in plano Orbis corporis L jacet, vis secundum illius directionem agens motum ipsius L in latitudinem nunquam perturbat. Porro, si talis fuerit orbitae corporis L situs, ut corpus S reperiatur in commun illius sectione cum plano orbis ETE, quem T describit circa S; (hoc est, in phrasi Astronomica, si Nodi orbitae ipsi F us L fuerint in Syzygiis corporis s;) MN etiam in plano orbis corporis L jacet; quippe in communi sectione: ac proinde vis secundum illius directionem agens motus hos non perturbat. Reliquis manentibus, supponatur corporis L orbitae planum GCBD ad planum SET inclinatum, ita ut ejus pars CGD supra illud elevetur, pars vero CBD infra idem deprimatur; eodem centro T &aequali semidiametro, intelligatur circulus CBDg descriptus in plano SET, &Nodi erunt C &D: supponantur hi, ex T spectati, aspectum quadratum cum corpore s obtinere; hoc est, supponantur anguli STD, STC recti. In casu motûs corporis L per semicirculum CGD, (vid. fig. 1. )corporis L vis ut MN, cum directione MN (hoc est, ab L ad F) agens trahit corpus ex sua orbita CGD versus CgD; id est, Latitudinem corporis L (à plano CgD computatam) minuit: &corpus L, recedendo perpetuo versus plagam s à plano CGD, usque dum perventum fuerit ad Nodum proximum, non transit planum ETS sive CgD in puncto in quo illud prius transierat, sed paulo citra illud; Nodumque orbitae, à se nunc descriptae, efficit paululum in antecedentia respectu Nodi D orbitae CGD, quam absque hâc vi MN descripsisset. Similiter in transitu à Nodo D ad nodum C per semicirculum DBC, (cui casui fig. 2. est accommodata,) vis ut MN agens secundum directionem MN, sive ab L versus F, facit ut corpus L perpetuo recedat ab orbita DBC, aliamque describat ad DBC in minori angulo inclinatam, &ut planum DBC transeat citius quam in C; hoc est, quam fecisset si vis MN non adfuisset; &hoc pacto fiet novus Nodi locus in antecedentia vergens rursusque peragrando orbitae suae partem CGD versus conjunctionem cum corpore s, Nodus proximus in antecedentiam recedet ut prius.