Latin
PROPOSITIO LXI
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 74
Unproofread scanNot analysed yet
Porro, designet (oculo nempe in linea Nodorum producta colle cato,) SgTS planum orbis corporis T circa S revolventis, GDR planum orbis corporis L, dum hoc angulo minimo, nempeGDg vel BDb, ad illud inclinatur; quod contingit (ut hactenus est ostensum) ubi corpus 1 ex T visum est in Syzygiis corporis S. Cumque etiam hactenus sit ostensum Nodos orbitae corporis minimi L vergere in antecedentia; orbita quam corpus L, discedens à G ubi ex T visum connt. jungebatur cum s, porro describit, occurret ipsi gDb citra D respectu ipsius s, eritque linea G d. Et orbita quam describit idem L, discedens à B ubi ipsi S opponebatur, nempe BS linea, occurret plano gDb in δ; sc. ultra D respectu ipsius S. Patetque Gd vel BS lineam angulum majorem cum gDB continere ad d &S, quàm est ille quem GD vel BD cum eodem gDb continet; aequalem circiter illi, quem continebat corporis L orbita cum gDB quando L proxime in Nodo versaretur. Nodi igitur in Quadraturis positi recedunt, in Syzygiis vero quiescunt; adeoque, semper vel retrogradi vel stationarii, simpliciter recedunt: At in locis intermediis, conditionis utriusque participes recedunt tardius; &quidem eo tardius quo propiores sunt Syzygiis. Ubi vero Nodi sunt in Quadraturis, inclinatio plani orbis corporis L minuitur in transitu corporis L à Quadraturis ad Syzygias, &vicissim augetur in ejusdem transitu à Syzygiis ad Quadraturas: (Nam linearum Gd, BS partes versus d &majori angulo inclinantur ad gDb, quam earum partes versus G &B; &corporis Orbita ad quodvis momentum censenda est lineola, quam illud eo momento describit; &Orbis planum illud est quod per dictam lineolam, &corporis T centrum traducitur. )Et ideo, corpore L in Syzygiis existente, orbis inclinatio evadit omnium minima, reditque ad priorem magnitudinem circiter, ubi corpus ad Nodum proximum accedit. Atque hi sunt praecipui Errores ex planorum inclinatione oriundi. Q. E. I.