Latin
SCHOLIUM
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 77
Unproofread scanNot analysed yet
)Terra est figurae Sphaeroideos prolatae, (depressae ad polos A &B, &versus aequatorem EO elevatae,) erit haec instar Globi Annulo inhaerentis: supplet enim vicem Annuli iste materiae excessus in regionibus Aequatoris. Et igitur (per Corol. Prop. LXI.) Annuli hujus Nodi regredientur: hoc est, Tellus digressa à 2, (ubi communis intersectio Eclipticae terrestris Aequatoris versus Solem O dirigitur, ac proinde Sol in Aequatore coelesti visus Aequinoctium efficit,) per γ versus V, prius ad Nodum v pertinget, quam ad v punctum ipsi oppositum pervenerit: &Tellus ab v per e versus ae progressa prius ad novum Nodum perveniet, quam ad a, ubi in priore revolutione erat Nodus: id est, Aequatoris Terrestris planum productum per Solem prius transibit, quam Telluris centrum ad a pertingat. Sed tum celebratur Aequinoctium, cum Sol in plano Aequatoris Terrestris reperitur: (ut fuse supra ad Prop. XXXIII. ostensum est;) illaque pro punctis Aequinoctialibus recte habentur, in quibus Sol videtur tempore Aequinoctiorum. Quare patet puncta Aequinoctialia, &cum his omnia Eclipticae puncta quatenus nominibus insigniuntur, (quippe ab Aequinoctialibus pendentia &inde numerata,) regredi videri, sive in antecedentia moveri; si Stellae Fixae pro immotis habeantur. Verum si Eclipticae puncta pro immotis habeantur, Fixae tantundem in consequentia moveri censebuntur Punctorum Aequinoctialium regressus hactenus explicatus ab actione Solis in Annulum Telluri ad Aequatorem circundatum, sive materiam ad Aequatorem redundantem, procedit; ut Corol. Prop. EXI. ostensum est: Sed &Lunae etiam in eundem Annulum magnae sunt vires, ut ex Scholio dictae Prop. LXI. ejusque Corol. liquet; nam cum haec in Eclipticae plano aut non probul ab eo perpetuo haereat, in eundem cum Sole conspirabit effectum Porro, in semi revolutione Telluris circa Solem à u per v ad V, inclinatio Aequatoris ad Eclipticam per Solis actionem minor est quam cum Tellus erat in o: Estque haec minima cum Terra est γ, (per Prop. LXI.) Nodis Annuli in Solis Quadrato versantibus. Et cum Tellus ad V, &Nodi ad Solis Syzygias pervenerunt, rursus restituitur praecedens inclinatio: &in transitu ab v per e ad io, similis dictae inclinationis imminutio rursus accidit; simulque cum Aequatore Telluris Axis oscillatur. Axis igitur Terrae, singulis revolutionibus annuis, bis mutat inclinationem ad Eclipticam, &bis redit ad inclinationem priorem; quod &singulis mensibus periodicis, bis quoque ex actione Lunae fiet. Oscillatio vero haec vix erit sensibilis, dum interim regressus punctorum Eclipticae est omnibus notus, licet ab iisdem viribus ortus.