Latin
SCHOLIUM
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 78
Unproofread scanNot analysed yet
Nam, in singulis Aequinoctiis, Axis Terrae inclinatio ad Eclipticam redit ad priorem magnitudinem, &decursu annorum sensibilior non evadit: regressus vero punctorum Eclipticae continuo fit versus anteriora, nec unquam in pristinum locum restituuntur Aequinoctialia puncta, nisi post perfectum integrum circulum. Et quae in uno anno, aut semisse anni, (quo temporis spatio tota inclinationis Axis Terrae mutatio finitur,) insensibilis prorsus est mutatio, plurium annorum decursu satis fit sensibilis; cum semper ad easdem partes fiat. Propter Telluris igitur figuram, puncta Aequinoctialia regrediuntur, &Axis Terrae singulis annis bis mutat inclinationem ad Eclipticam, &bis redit ad inclinationem priorem. Q. E. D.