Latin
PROPOSITIO V
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 8
Unproofread scanNot analysed yet
Progressa Venere in situm B, (hoc est è Tellure retrogredi visa;) tum aliqua medietatis illustratae pars Telluri T obvertitur, at multo maxima medietatis obscurae. Cumque Venus sit figurae Sphaericae, &plana videatur; pars illuminata in Cornua à Sole aversa, id est in occidentem, protendi videbitur. Procedente vero Venere ad C, medietatis illustratae dimidium videtur, unde Venus Dimidiata apparet: In situ vero respectu Solis &Telluris qualis est D, Gibba; cum Hemisphaerii illustrati majus quam dimidium Spectatori obvertatur. Cum vero ad E pervenerit, ubi &à Terra remotissima, &in motu maxime directa est, Pleno Orbe fulget; quia integrum ejus Hemisphaerium illuminatum nobis obvertitur. Easdem phases subibit Venus, dum per F, G &H transit; sc. circa F Gibba, in G Dimidiata, ad H Corniculata, cornibus à Sole aversis, hoc est nunc in ortum protensis; adeoque in partes oppositas illis versus quas protendebantur in situ B. Ut haec melius intelligantur, nos Veneris phases in schemate annexo, iisdem literis quibus praecedens schema distincto, delineavimus, quales è Terra videntur; hoc est, schema hoc aspicienti eadem est phasis ad A, B, C, &c. quae revera Veneris visae, in punctis A, B, C, &c. scheinatis praecedentis, ex T puncto cch Terram referente. Ex. gr. in hujus schematis puncto A Venerem penitus obscuram delineavimus; cum in praecedente schemate Venus ad A, è Terra in T visa, obscura prorsus videatur: Ad B Venerem in cornua abeuntem, majore parte obscuram depinximus; cum in praecedente schemate Venus ad B, è Terra in T visa, eâdem phasi appareat: Atque sic de caeteris. Similia etiam &de Mercurio apparebunt, habitâ ratione Orbitae ejus &Periodi.