Latin
PROPOSITIO LXX
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 87
Unproofread scanNot analysed yet
Duo corpora non impedita coirent loco intermedio, quodlibet accedens ad alterum tanto intervallo, quanta est alterius moles in comparatione; adeoque si Luna &Terra non retinerentur, quaelibet in suo circuitu, Terra ascenderet ad Lunam quinquagesimâ quarta parte intervalli; Luna descenderet ad Terram 53 circiter partibus intervalli, ibique jungerentur; posito tamen quod substantia utriusque sit ejusdem densitatis. Quod Luna prolectat aquas terrestres; unde fit fluxus, ubi sunt latissimi alvei Oceani, aquisque spaciosa reciprocandi libertas. Et si Terra cessaret attrahere ad se aquas suas, aquae marinae elevarentur &in corpus Lunae influerent. Neque se audivit respondentem &obviam euntem incommodis supra recensitis titubationis Solis ejusque emotionis à centro mundi, dum sic ait: Nam tanta est moles, tanta densitas in materia corporis Solaris, tanta ejus vis attrahendi pellendique, tanta vicissim exilitas &Planetae, &renitentiae ejus, ut Sol de statu suo nihil periclitetur. Ex supra traditis patet, quam parum abfuerit inclytus hic Philosophus &Astronomus à verae Physicae Coelestis inventione, (qui etiam in Epit. Astr. Lib. V. §. 1. dixerat, Ut Sol trahit Planetam, sic Terra trahit corpora; ob quem tractum corpora dicuntur gravia,) quantaque ad hanc auxilia contulerit, quamque recte vaticinatus fuerit, dum ait, Verissimae causae, &quantitates, &plagae motuum Apsidum, &Nodorum Planetarum, &reliqua hujusmodi latent in pandectis aevi sequentis, non ante discenda, quam librum hunc Deus Arbiter seculorum recluserit mortalibus.