Latin
PROPOSITIO LXXI
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 87-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO LXXI. Artem Physicam Coelestem, sive Causam &Rationem cur Planetae in orbibus circa Solem deferuntur, quam Renatus Des Cartes commentus est, summatim &breviter explicare. Qui Physicas motuum Coelestium causas eruere sunt conati, ad unum fere omnes illas à Solè petunt. Nam numeros fere omnes probabilitatis implent Solis in suo spatio rotatio circa axem immobilem, in plagam eandem in quam omnes Planetae sequuntur, &periodo quidem breviore quam illi proximus Mercurius, sed Planeta quivis periodo majori quo à Sole remotior; &Planetarum etiam primariorum rotatio circa proprios axes; &secundariorum circa hos rursus primarios, sicut primariorum circa Solem: omnes versus eandem plagam, &in eodem fere plano. Phaenomena enim haec altâ velut voce exclamant, vel omnem hunc primariorum Planetarum motum à motu Solis oriri, vel saltem tam hunc quam illum ab una communi causa dependere. Hinc factum est, ut Philosophorum multi Planetas ab aethere, circa Solem ad modum Vorticis sive turbinis agitato, deferri existimarint; idque diu ante Cartesii, immo ante Epicuri, tempora.