Latin
89.1 to 89.4
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 89.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Hisce positis, si contingat sidus aliquod, quod in centro sui Vorticis positum Solis vicem gerit, maculis obvolutum atque sic debilitatum à Vortice Solis vicino devictum abripi; si sidus hoc minoris agitationis sit capax, sive minus habeat soliditatis, quam globuli secundi elementi, qui sunt versus circumferentiam nostri Coeli, sed tamen aliquanto plus quam aliqui ex iis qui sunt versus Solem; intelligemus sidus illud, statim atque à Vortice Solis abreptum est, continuo versus ejus centrum descendere debere, donec devenerit ad eos globulos Coelestes, quibus in soliditate, sive in aptitudine ad perseverandum in suo motu per rectas lineas, est aequale. Cumque tandem ibi erit, non amplius ad Solem magis accedet, neque etiam ab eo recedet, nisi quatenus ab aliquibus aliis causis inferius recensendis nonnihil hinc inde propelletur; sed inter istos globulos Coelestes libratum, circa Solem assidue gyrabit, &erit Planeta. Horum igitur unusquisque quiescit in ea Coeli regione, in qua versatur: Et omnis variatio sitûs, quae in illis observatur, ex eo tantum procedit, quod omnis materia Coeli, quae illos continet, moveatur. Secundum hoc igitur Systema nihil vetat quo minus arbitremur spatium, in quo jam unicus Vortex Solis continetur, initio in septemdecim pluresve Vortices fuisse divisum; eosque ita fuisse dispositos, ut sidera, quae in centris suis habebant, multis paulatim maculis tegerentur, &deinde isti Vortices alii ab aliis destruerentur, unus citius, alius tardius, pro diverso eorum situ. Adeo ut cum illi quatuor, in quorum centris erant Sol, Terra, Jupiter &Saturnus, caeteris essent majores, sidera quae in centris quinque minorum Saturnum circumstantium versabantur, versus Saturnum delapsa sint; &quae in centris quatuor aliorum Jovi vicinorum versus Jovem; &similiter Luna Telluri vicina versus Terram; &postea Mercurius, Venus, Terra cum Luna, &Mars (quae sidera etiam singula suum Vorticem prius habuerunt) versus Solem; ac tandem etiam Jupiter &Saturnus, una cum minoribus sideribus iis adjunctis, confluxerint versus eundem Solem ipsis multo majorem, postquam eorum Vortices fuerunt absumpti: Sidera autem reliquorum Vorticum, si unquam plura fuerint quam septemdecim in hoc spatio, in Cometas abierint, in recta fere linea de Vortice in Vorticem trajicientes, &nunquam in orbem revertentes.