Latin
PROPOSITIO LXXI
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 88
Unproofread scanNot analysed yet
Verum Keplerus, qui Astrorum motus perspectiores habebat, satis videbat illos ab hujusmodi Vorticibus corporeis non deferri: Quippe si Planetae, materiae Vorticis innatantes &in illa quasi quieti, simul cum partibus Vorticis circumferrentur; videbat illos perfectos descripturos circulos, aliasque sortituros periodos, pro ratione distantiae à centro, quam quae illis ex observatis competunt. Maluit ergo speciem corporis Solaris immateriatam loco materiae in Vorticem circumrotatae substituere, hanc ipsam interim Vorticis &Fluminis Coelestis nomine indigitans. Postea verò Cartesius, minutias &observationes Astronomicas susque deque habens &Mundum suo more condere certus, Vortices postliminio reduxit; popularem utique &Philosopho aptum modum stellarum motus repraesentandi. Et quamvis Vortices fuerint ab aliis ante Cartesium in Coelos introducti, &à multis post illum adhibiti &in alios usus detorti, Cartesii tamen nomen retinent. Hocce ergo systema, quatenus propositum nostrum attingit, ex ipsius Cartesii verbis, Parte tertia Principiorum Philosophiae, breviter describemus. Supponit Cartesius omnem illam materiam, ex qua hic mundus aspectabilis est compositus, fuisse initio à Deo divisam in particulas quamproxime inter se aequales, &magnitudine mediocres, &aequaliter fuisse motas, tum singulas circa propria sua centra, &separatim à se mutuo, ita ut corpus fluidum componerent; tum etiam plures circa alia quaedam puncta aeque à se mutuo remota, sicque varios Vortices componerent. Postea particulas hasce aequales, intestino motu attritas, resolvit in globulos diversae magnitudinis, quas omnes secundi elementi vocat; &fluidum quoddam ex partibus irregularibus minutissimis ab angulis globulorum detritis &maximâ celeritate in omnes partes motis constans, quod materiam primi elementi dicit. Cumque hujus major suppeteret copia, quam quae interstitiis globulorum implendis sufficeret, reliqua versus centrum detrudebatur à globulis à centro, ex motu circulari, recedentibus, ibique in corpus sphaericum collecta corpus Solis cujusdam in cujusvis Vorticis centro constituit. Praeter motum aequalem, particulis circa centrum Vorticis primitus impressum, Sol, modo in Vorticis centro genitus, &in eandem partem cum reliqua Vorticis materia circa suum axem revolutus, &semper aliquid sui per angustos meatus qui sunt inter globulos secundi elementi versus Eclipticam, sive circulum inter polos medium, emittens, (tantundem à vicinis Vorticibus ad polos recipiens,) vim habet secum rapiendi globulos istos; viciniores quidem celerius, remotiores autem tardius. Cum autem inferiores globuli materiae coelestis celerius moveantur quam superiores, debent etiam esse minores. Si enim essent majores vel aequales, hoc ipso haberent plus virium, ideoque ex vi centrifuga superiores evaderent. Atque haec omnia in quovis Vortice ita se habebunt (ut dictum est) usque ad certum terminum, ultra quem globuli superiores inferioribus celerius moventur, &quantum ad magnitudinem sunt aequales. Terminum hunc in Solis Vortice circa Saturni orbem aut paulo ultra constituit.