Latin
93.5 to 93.6
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 93.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Attritu interioris &exterioris nequit intermedius aliter moveri quam prius ante sectos orbes: alioquin partes fluidi non perseverarent in motu suo uniformiter; sed medius iste in motu suo acceleraretur vel retardaretur, (ut prius de orbibus integris ostensum,) contra hypothesin. Et propterea annulorum series quaelibet, à solida sphaera centrali in infinitum rectà pergens, &inter duas proximas superficies conicas comprehensa, movebitur eodem prorsus modo quo hae ipsae movebantur ante divisionem orbium in annulos; nisi quatenus quisque in hac serie annulus impeditur ab attritu annulorum ad latera. Hic vero attritus nullus est, quia annuli omnes à media sphaera solida aequaliter distantes, (hoc est, ex eodem orbe resecti,) eodem tempore revolvuntur: Nam si hoc non fieret, sed qui versus polos citius vel tardius circuitus suos absolverent, quam qui sunt versus circulum inter polos medium; tardiores ex attritu mutuo incitarentur &velociores retardarentur, contra hypothesin, quâ supposuimus fluidum perseverare in motu suo uniformiter.