Latin
PROPOSITIO LXXV
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 94
Unproofread scanNot analysed yet
Cum ergo annulorum omnium, in eadem distantia à centro, idem sit tempus periodicum, revolventur similiter ac si ex orbe solido nondum essent resecti; hoc est, absque attritu: &ideo eadem lex etiam in hoc casu orbium in annulos resectorum obtinet, quae prius obtinebat ante orbium divisionem; hoc est, annulorum singulorum tempora periodica erunt ut quadrata distantiarum ipsorum à centro mediae sphaerae solidae. Dividatur jam annulus unusquisque, sectionibus transversis, in particulas innumeras constituentes fluidum absolute &uniformiter tale: Et quoniam hae sectiones non spectant ad legem motus circularis, sed ad constitutionem fluidi solummodo conducunt; perseverabit motus circularis ut prius. His divisionibus annuli omnes quam minimi asperitatem &vim attritûs mutui aut non mutabunt, aut mutabunt aequaliter: &manente causarum proportione manebit effectuum proportio; hoc est, proportio motuum &temporum periodicorum ut prius. Et igitur partium singularum, in supra descripto Vortice, tempora periodica erunt ut quadrata distantiarum à centro Vorticis. Q. E. D.