Latin
COROLLARIUM I
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 95
Unproofread scanNot analysed yet
Atque hoc pacto fluidi infiniti universum constituentis pars unaquaeque eo agitabitur motu, qui ex omnium sphaerarum centralium sive Solium actionibus resultat. Quantum vero haec incertitudo absit à certo ordine, situ &motu Fixarum, quae arctissimis vinculis calculi simplicissimi connectuntur, Astronomiae periti judicabunt. 2. Porro, quoniam Vorticis supradicto modo geniti partes centro propiores (per praeced. )celerius motae urgent exteriores, motumque ipsis eâ actione perpetuo communicant, &exteriores illae eandem motûs quantitatem in alias adhuc exteriores simul transferunt; quia (ex hypothesi) ea est Vorticis conditio, ut unaquaeque fluidi pars perseveret in motu suo uniformiter, neque in eadem à centro distantia nunc magis nunc minus incitetur: patet quod motus perpetuo transfertur à centro ad circumferentiam Vorticis, &per infinitatem circumferentiae absorbetur. Et proinde, ad conservationem Vorticis in eodem statu requiritur principium aliquod activum, à quo sphaera centralis (sive Sol istius Vorticis) eandem semper quantitatem motûs accipiat quam imprimit in materiam Vorticis. Unde autem tale principium activum in Sole quovis Vorticem ciente residens arcessant Cartesiani, non video; cum ipse Cartesius paragraph. 146. Part. Tert. Princip. Philos. audacter dicat: Nihil occurret circa phaenomena Planetarum, cujus ratio ex jam dictis non facile reddatur. Necessitatem hujusmodi principii activi in Vorticum centralibus sphaeris satis perspexit oculatissimus Keplerus: Adeoque ne paulatim langueat motus, in illas ab omnipotentia creatrice in ipso rerum exordio impressus, hunc vel perpetuâ Creatoris curâ, vel animae ad id destinatae ope sustentatum vult. Nam absque tali principio activo, necesse est ut sphaerae centrales &Vorticum partes interiores, propagantes semper motum suum in exteriores, neque novum aliquem motum accipientes, tardescant paulatim &in orbem agi desinant. Adeoque Mundus hic Cartesianus absque principio hoc activo amechanico ad quietem &interitum sponte suâ vergit. 3. Agnoscentibus Cartesio &Cartesianis, corpora quae in Vortice delata in orbem redeunt, ejusdem sunt densitatis cum Vorticis partibus, in quibus versantur, &eâdem cum ipsis lege quoad velocitatem &cursûs determinationem moventur: in hoc solo differunt fluidum deferens &corpus delatum, quod corporum à Vortice sic delatorum partes datum inter se situm servent, &quod sint partes Vorticis quasi congelatae &solidae, nec motu intestino inter se cieri &misceri facile possint, ut partes ejus fluidae; caetera prorsus aequales. Cum igitur Vorticis partes (per praeced.) eâ lege revolvantur, ut earum tempora periodica sint in duplicata ratione distantiarum à centro, Planetae etiam circa Solem delati &in fluida Vorticis materia, cui innatant, relative quiescentes eâdem lege revolventur. Cum ergo Tellus (ex. gr.) periodum suam absolvat uno anno, Saturni, cujus distantia à Sole noncupla sesquialtera est distantiae Terrae, periodus esset nonaginta annorum, cum tamen vix sit 30 annorum; similiter periodus Jovis esset 27 annorum, quae tamen ad 12 non ascendit: &omnes superiores periodos haberent veris majores; inferiores autem veris minores.