Latin
96.1 to 96.5
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 96.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Si Vorticum patroni respondeant, Vortices non esse uniformiter fluidos, (ut in praecedente supponebatur) sed partes Vorticem constituentes in recessu à centro esse crassiores, ut Cartesius paragr. 82. Part. III. ponit; tum (per Corol. 1. Prop. praec.) Planetae a Sole remotiores erunt adhuc segniores, cum tamen hactenus (ex hoc systemate) nimis sint segnes; patetque ex hac Vorticum constitutione Cartesiana, longius ab observatis recedi quam si Vortices essent ex fluido uniformi compositi. Igitur cum demonstratum sit partes Vorticis lege longe aliâ revolvi quam quae in Planetis observatur; nempe tempora partium Vorticis periodica esse ut quadrata distantiarum à centro, si materia Vorticis fuerit homogenea; vel etiam ut altiores quaedam dignitates distantiarum, si materia Vorticis sit in majori distantia crassior; cum interim (per Prop. XXII. )in Planetis Quadrata temporum periodicorum sint ut Cubi distantiarum; (hoc est, Planetarum tempora periodica ut distantiarum dignitates quarum exponentes sunt; ,quae multo humiliores sunt quam illae quae exponuntur per 2, vel numerum binario majorem;) palam est Planetas ab hujusmodi Vorticibus corporeis non deferri. 4. Si Vortex in infinitum extenderetur, patet (ex Prop. praec.) fluidi partem quamlibet perfectum circulum describere debere, &(ex Corol. 2) aberrationem à via circulari procedere à vase rigido, (vel quod hujus instar est,) in quo Vorticis materia continetur. Unde clare sequitur, quo major est Vortex respectu semitae ab ejus parte fluida (vel à Planeta simul delato) descriptae, tanto magis Planetae semitam ad circulum perfectum accedere debere; hoc est, Planetae Soli propioris minorem futuram excentricitatem quam remotioris; cum tamen Observationes Astronomicae testentur Mercurii orbitam esse multo magis excentricam quam Saturni. Rursus, quia (per Corol. 2. Prop. praec. )Vorticis particulae simulque delati Planetae movebuntur in lineis fere conformibus figurae vasis, in quo fluidum continetur, Planetarum omnium Aphelia è Sole spectata erunt versus easdem Fixas posita; cum tamen Planetarum Aphelia à se mutuo longe distent, ut Jovis &Terrae, circuli quadrante; Martis &Terrae, circuli triente; Martis &Veneris sint fere opposita.