Latin
COROLLARIUM I
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 96.6
Unproofread scanNot analysed yet
Porro, materia Vorticis (more fluminis) intra cancellos angustos coarctata (per leges mechanicas) velocius moveri debet, quam dum in latiore alveo libere decurrit; idque in ratione inversa latitudinum alveorum, aut quae harum instar sunt: Sed in principio w, distantia inter orbes Martis &Veneris est ad eorundem distantiam in puncto opposito, (nempo in principio 1) fere ut 3 ad 2; adeoque Vorticis fluidum intermedium, Tellurem deferens, velocius feretur in eadem ratione in principio x quam in principio w; utpote intra angustiores limites, contentum; (nam fluidi Martem &Venerem deferentis semitae cancellorum vel alvei vices gerunt;) hoc est, Tellus è Sole visa in principiox dimidio velocius feretur quam cum eadem è Sole in principio iv conspicitur, vel Sol è Tellure visus in principio w dimidio velocius inter Fixas moveri videbitur quam in principio e: Contrarium tamen accidit, ex observatione omnium omnino Astronomorum: &Sol in principio w è Tellure visus motu diurno conficere videtur tantum minuta prima 58, cum in principio )integrum gradum pari tempore confecisse videatur.