Latin
v
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa v
Unproofread scanNot analysed yet
Nulla tacebit Historia aut ardentem illam pietatem pariter ac virtutem, quibus impulsus Fratrem è mediis hostibus eripueris; aut connubialem illum amorem, quo parem ab Illa affectum promerueris, quae non minus gloriatur Te Sibi, quam Se subditis charam esse, &aeque libenter audit Conjugum Amantissima ac Reginarum Optima. Mihi jam id potius gaudere par est, Spes nostras terra marique Illi esse concreditas, cujus sub auspiciis fas est sperare nova demum subsidia &feliciora incitamenta Matheseos disciplinis adfutura. Neque enim, Princeps Serenissime, dum Rei militaris nauticaeque gloriam &incrementum meditaris, illa interim praeteribis studia à quibus petenda sunt &ornamenta &praesidia Reipublicae; sine quorum ope nec bellum pulchre administrari potest, nec commercium ulterius promoveri. Hae sunt artes Regio favore &Thalassiarchae praesertim curis dignissimae, inter quas illa princeps eminet quae Celsitudini Tuae hodie commendatur Astronomia.