Latin
REGIAE TUAE CELSITUDINI
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa v-2
Unproofread scanNot analysed yet
REGIAE TUAE CELSITUDINI Addictissimus &Obsequentissimus DAVID GREGORY. TIbrum hunc eo consilio publicum feci, ut illa, quam subodoratus est sagacissimus Keplerus, quamque Geometrarum Princeps Isaacus Newtonus ad eum, quem omnes suspiciunt, apicem perduxit, Physica Coelestis, meis etiam curis illustrata, Philosophiae &Astronomiae studiosis paulo facilius innotesceret. Satis indicat ipse operis hujusce titulus omissam esse hic omnem Astronomiam Arithmeticam sive calculatoriam, posthac forte suo loco proferendam: Physicam vero à laudatis modo Authoribus depromptam Astronomiae debite, ubi conveniebat, immiscui; pleraque Geometrica vel aliunde repetita &citata, vel in Lemmatibus demonstrata exhibui; &ita quid in quavis Sectione praestitum sit in ipsius vel titulo vel praefatione exposui, ut qui in reconditiori Geometria minus versati, aut de Physica parum solliciti sunt, possint ea praeterire, &solam A stronomiam ab iis distinctam evolvere.