Latin
REGIAE TUAE CELSITUDINI
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa vi
Unproofread scanNot analysed yet
Est autem Astronomia Physica inter disquisitiones naturales non tantum dignitate, sed &ordine prima, quippe facillima. Sol enim &Planetae tam immensa distantiâ à se invicem separantur, ut vires plerasque, quibus corpora in se mutuo agunt, minime possint ad tantum intervallum exercere; adeoque his praeter universalem Gravitatis vim alia nulla, quà se invicem afficere valeant, virtus supersit. At in illis, quaecunque apud Terram occurrunt, Phaenomenis exerunt sese aliae innumerae virtutes, quas quidem difficillimum est distinguere; quas tamen nisi probe distinguimus, frustra aliquod naturae examen instituimus. Erit itaque quodvis problema in Terrestri Physica valde operosum &perplexum, in Coelesti vero longe simplicius faciliusque; quanquam etiam &in hac, pro varia corporum Coelestium distantia &magnitudine, varia sint difficultatum momenta. Fixae enim inter se tam immane distant, ut nihil omnino in se mutuo agant, quod à nobis Terricolis observari queat.