Latin
2.5 to 2.6
David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae 2.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Operae pretium esse ducerem, quae ciuilis pariter ac ecclesiastica prudentia ex eruditorum epistolis capere commoda queat, exponere latius, nisi iam ab aliis hoc demonstratum esset abunde. Et ipse quoque, ad ecclesiasticam quod attinet prudentiam, aliquod huius rei dedi specimen, cum anno M D CC III. supplementum epistolarum B. MARTINI LVTHERI, coelestis doctrinae restauratoris felicissimi, seu partem earundem tertiam, in lucem proferrem publicam. Ex quibus, quod velut in transitu moneo, vt insignis redundare vtilitas ad omnes potuit, qui in iis fidem, fortitudinem, zelum veritatis euangelicae summum, animum intrepidum atque constantem in aduersis, candorem insuper atque pietatem, masculamque in rebus agendis prudentiam viri summi, conspicientes, exemplum sibi constituere volunt, ad quod suos componant mores, ita quod cuncta in deteriorem trahant partem, qui gloriae et famae viri beatissimi inuidentes, tum demum egregium se edidisse facinus putant, si nullam existimationi eius detrahendi occasionem praetermittant, neutiquam miror. Iampridem enim in morem abiit, vt is caussam ecclesiae suae quam fortissime agere censeatur, qui quam atrocissimas in aduersarios coniicere contumelias didicit. Hoc suo comprobauit exemplo, auctor recensionis huius supplementi, quae extat in diario eruditorum Parisiensi anno M D CC IV. num. VI. Omnibus enim qui in Ephemeridibus hisce conficiendis elaborant, id tribuere nolim, cum viros clarissimos inter eos esse sciam, quibus haud dubio moderatiora placent. Scilicet, quia ioco aliquando Lutherus dixit, se Camerario rescripturum Turcice, quod is Graece ad se scripsisset, ne et ille, quaescripsisset, intelligeret, Graecae linguae rudis fuit. Tam lepide iste argumentatur. Stili autem elegantiam, obseruationes criticas, arcana historica in epistolis Lutheri, quod frustra quaeruntur, id sane pretium earundem non imminuet, cum longe grauioribus emolumentis istud compensetur, quod non scriptum modo a me, sed comprobatum luculenter est, et ex ipsa epistolarum viri et theologi incomparabilis, lectione, comprobari satis potest.