Latin
2.7 to 2.9
David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae 2.7-9
Unproofread scanNot analysed yet
Imaginem hominis vere christiani et cordati, et theologi consummati, quod vt in reliquis Lutheri scriptis, ita et in epistolis cius, licet naeuorum, quae sanctissimis viris etiam adhaerent, non fuerit expers, conspicere liceat, iudicabit, qui animum praeiudicatarum opinionum vacuum, ad illorum lectionem attulerit. Hostes Lutheri, quod eam ibi deprehendere nequeant, prauis suis imputent affectibus, caliginem adfundentibus intellectui. His nec illud placet, ne nihil non displiceat, quod munuscula per Spalatinum ab Electore petierit, aut impetrauerit. Grande crimen! Cumprimis in matrimonio Lutheri, cuius non semel in epistolis a me editis, mentio iniicitur, sibi inuenisse visi sunt, quod Luthero exprobrarent. Nimirum casti matrimonii encomium laudesque aegre ferunt, qui commixtiones impurissimas, omneque libidinum genus, in suis aut tolerant, aut adprobant. Itane crimen est, procreata sobole genus augere hominum! An potius execranda et nefanda quaeuis admittere, ne sacri ordinis rationes turbentur, aut ecclesiastici status imperium labefactetur? Habent, ni falor hic Romanenses, quod domi agant, si modo vitam moresque ipsorum Romanorum Pontificum considerare velint. De reliquis enim dicere nihil attinet. Flagitia eorum, testantur historiae, loquuntur annales, nulla aetas tacebit. Fortem intrepidumque Lutheri laudaui animum: eumque vel ex epistolis eius elucescere, dixi. Non me huius instituti poenitet. Res ipsa hoc loquitur. Vtinam illos praecipitantiae suae, ne quid grauius dicam, poeniteret, quod Principum, eius caussam suscipientium, patrocinio fretum, intrepidum facile fortemque esse potuisse, scripserint. Quam enim istud patrocinium eum neutiquam tutum praestiterit, vel ex ipsis hisce epistolis, si alia rernm documenta deessent, abunde intelligeretur. At vitio vertitur, quod de infernalis genii insectationibus, vexationibusque, subinde conquestus fuerit. Mirum. Quasi non Christiani omnes, sanctissimique ecclesiae doctores hunc sibi insidiantem inimicum agnouerint! Quasi non ipse Paulus apostolus eandem instituerit querelam! Ergone proscribendus ex orbe diabolus, et ridendi omnes, quotquot de eius vexationibus conqueruntur! Pronos ad hoc multos esse scio: idem vero, an per ecclesiae suae sacra, qui haec in Luthero culpant, facere possint, dubito. Et huius quidem rei memorem esse oportebat censurae huius auctorem. Ludicra et leuia sunt, quae porro obiiciuntur, et indigna, in quibus refellendis, diutius commoremur.