Latin
DAV. PEIFERI EPISTOLAE., VIII. IDEM AD EVNDEM.
David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae 3.8
Unproofread scanNot analysed yet
Dolet hic Christianus legationis euentum non fuisse talem, qualem optauerat, et necessitas requisiuerat. Erigit tamen Regem et felicem belli progressum ipsi adprecatur. De promissis autem auxiliis nihil vtique recordatur, sed in consilio cum Io. Casimiro constans est; vltimo loco optat, vt in pace constituenda iustus sit. QVo loco Serenit. R. V. hoc tempore res sint, cum ex eiusdem litteris XV. die Nouembris datis; tum vero ex scripto nobis a D. Iacobo Segurio huc transmisso cognouimus. Quemadmodum autem pro legationis nuper in Galliam missae officio gratiarum actionem nullam desideramus; ac potius dolemus, quod illa, vti cupiebamus, ex sententia non successerit, ac pro nostra erga Ser. R. V. voluntate hactenus valde adficimur: ita ex animi eius magnitudine, et in primis coelestis praesidii fiducia magnam voluptatem capimus, nihilque plane ambigimus, quin idem ille iustissimus armorum arbiter Deus, qui hostium iratorum conatus, quatuor instructissimis exercitibus dissipatis nuper debilitauit et fregit, porro etiam Ser. R. V. ita pie et fortiter animatam ab inimicorum violentis consiliis mirabiliter sit liberaturus. Quod vero S. R. V. de promissis sibi iamdudum auxiliis scribit, id, cuiusmodi sit, non satis adsequimur: neque tale quid a nobis factum esse recordamur. Et meminit adhuc absque dubio D. Iac. Segurius, non modo, quid binis ipsi litteris anno praeterito responderimus, sed et quid haud ita dudum Luneburgi cum ipso sit actum. Quia vero post illum congressum Illustrissimo Principi, D. Io. Casimiro Rheni Palatino, consanguineo et adfini charissimo nostro de rerum summa cogitationes nostras litteris missis aperuimus: in illa sententia grauissimis de caussis etiam nunc adquiescimus, et, quod ad salutem totius Galliae optimum esse iudicamus, fraterne, fideliter, etiam atque etiam monemus. Siquidem ex litteris Ser. R. V. compositionis spem desideratissimam concepimus, vt omni studio in eam rationem incumbat, quo pax nihil habitura sit impietatis et insidiarum; sed ecclesiae Christi salutaris, et S. R. V. honorifica concilietur: possitque saluae et incolumi, quoad eius fieri potest, patriae, pietatis, et quietis restitutelae gloria florere, fortunisque abundare omnibus S. R. V. quam protectioni atque tutelae diuinae votis commendamus omnibus. Dresdae IV Non. Febr. Ao. LXXXVII.