Latin
3.9.1 to 3.9.5
David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae 3.9.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Princeps huius epistolae thesis est: Rex Galliae reddat illam pecuniam, quam Io. Wilhelmus Dax Sax. in regni commoda impenderat, quamque Christianus mutuam Regi dederat. Ne tamen hoc ingratum esset, Peiferus singulari eloquentia eligit, et aptat argumenta. Serenissime et Christianissime Rex, SErenitati V. amicitiae et familiaritatis nostrae officia semper sunt parata. In quo statu, et quidem satis difficili S. Romanum Imperium et dulcissima patria Germania, nec non, (vt multi prudentes Reges et Principes iamdudum iudicarunt) vniuersa Christum profitentia, et sua adhuc libertate pollentia regna propter violentas inuasiones Sultani Turcici in Hungaria, finitimisque oris constitutae sint; S. V. tanquam Christianissimo Regi satis liquet. Nec ambigimus, S. V. pro sua insigni prudentia et rerum vsu, sibi vicinae et amicae illi patriae nostrae ex animo condolere. Dum enim ex nostro nos modulo et pede metimur, solicitudines illas recolligimus, quibus multis retro abhinc annis Principes Germaniae, atque inter ipsos Illustrissimus parens noster Io. Guilielmus Dux Sax. felicis recordationis, pro incolumitate et salute regni Francici tum satis perturbati suas excubias egerunt. Atque in primis boni illius animi et amoris reminiscimur, quibus decimo abhinc anno Illustriss. quondam ille Christianus Elector Sax. vna nobiscum et aliis Principibus Germaniae S. V. praesto fuere, nec studiis nec sumptibus parcendo, quo S. V. Regiae dignitas tum non extra discrimen constituta in suum decus; et totum regnum Franciae alias florentissimum, tum vero intestinis dissidiis satis laborans in nitorem pristinum vindicaretur. Ea omnia, vti a nobis, et felicis memoriae Electore Christiano, nec non aliis Principibus optimo animo erga S. V. profecta sunt: ita etiam S. V. grata fuisse, quam plurimis indiciis constat: finem vero eundem, in quem collinearunt actiones, nimirum Franciae tranquillitatum, consilia ista consecuta esse, cum S. V. tanquam vicino Rege merito gaudemus. Atque idcirco S. V, totique regno Franciae diuturnam pacem, et omnia prospera a Deo propitio optamus, ab optimo illo maximo precati, vt nostrae dulcissimae patriae aliquando benigne quoque largiatur, vt ab hoste illo satis potenti tuta in sua pristina libertate et veteri vigore permaneat, et omnibus intestinis simultatibus vacua sit: idque S. V. pro suo erga Germaniam vicinam amore nihil minus in votis esse certo nobis persuasum habemus. Verum enim vero tam arduam illam rem contra tantum et quidem communem hostem se tuendi, non modo votis, sed etiam viribus agendum esse, S. V. satis notum est. Idcirco per integrum nouennium, cum tutela Electoria, tum etiam nostro loco nullis curis, et pro parte nostra impensis pepercimus, quo vicinae et labascenti Hungariae, pro a maioribus modo et praedecessoribus nostris vsitato, et necessitate postulante S. Caes. M. cum aliis Principibus Imp. suppetias et armis et pecuniis ferremus: vt patria nostra ab istis hostium incursionibus, et magna illa Hungarica calamitate immunis esse possit. Quantum impendii ad haec et alia requisitum fuerit, S. V. R.