Latin
CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., X. Responsum Ser. ANGLIAE REGINAE Legato, Richardo Aleno datum nomine Electoris.
David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.1
Unproofread scanNot analysed yet
Hae litterae in se continent controuersiam quandam ciuium nonnullorum Londinensium, quae per Augustum componenda erat. ILlustrissimus Princeps Dom. Augustus, Dux. etc. non tantum ex Ser. Angliae, Hiberniae etc. litteris, sed ex aliis quoque chartis, quas Dom. legatus Richard. Alenus ad postulationem Celsitud. suae exhibuit, amanter et benigne cognouit caussam legationis, et quae summa esset petitionis Ser. Angliae Reginae. Et sane Ill. Cels. sua recordatur iam inde ab initio, cum primum Iacobi Hanei, Guilhelmi Merick, Thomae Nilfort, Arturii Dauberii et Guil. Turson, ciuium Londinensium querela contra Henricum Gleisenthalium et Wolffgangum Costitium ad Cels. suam perferretur; se pro aequitate et iustitia sua nihil praetermisisse eorum, quae ad boni Principis officium pertinerent. Nam et consiliariis suis, quibus iustitiae procuratio commissa est, in mandatis dedit, vt inter litigatores transigerent: darentque operam, vt controuersia haec, quam posset fieri commodissime, componeretur: postea vero, cum esset dies litigatoribus dictus, et inter ipsos actum diligentissime, et neutra pars cedere vellet, adeoque rei constituti exceptionis eiusmodi obliquae disceptationem et declarationem accuratiorem desiderarent, sic, vt omnino necesse esset, rem totam cognitioni ordinariae relinqui: Illust. Cels. sua iudicium sic reddi et constitui praecepit, vt quantum in ipso quidem iudice esset, lis haec quam certissime terminaretur. Atque haec ita esse, testantur non tantum processus iuris, et actorum in iudicio consignatio, quae in promptu et ad manum est: sed et auctoritas Cels. suae, quam et saepe antea, et tunc quoque interposuit, cum rei constituti ex sententia lata probationem exceptionum suarum susciperent, et articulos probatorios exhiberent. Siquidem ne hac occasione res protraheretur longius, Ill. Cels. sua voluit, vt ante omnia cognosceretur, an articuli a reis oblati releuantes essent, nec ne. Atque haec omnia Ill. Cels. sua ita egit, et promouit, quemadmodum cuperet subditorum suorum controuersias in aliena iurisdictione tractari, expediri. Sed vtut haec se habeant, cum et litis euentus sit incertus, et sub immodici etiam temporis mora magnum litigantium versetur incommodum: existimat Ill. Cels. sua Dom. legatum rectissime facturum, si denuo inter litigatores transigi patiatur: et, si hoc ipsi quoque videbitur, laborabit Ill. Cels. sua, vt quam primum, et ad summum intra dies quatuordecim Wolfg. Costitius, et Henrici Gleisenthalii iam, vita functi haeredes, eorumque curatores se sistant, vt in dicasterio Ill. Ces. suae negotium hoc tantum, et, si quid praeterea esse putatur, quod huic cohaereat, diligenti opera et studio consiliariorum ex aequo et bono componatur: et quoad eius fieri potest, conditionibus optimis omnino, et penitus transigatur. Sig. Dresdae III Id. Oct. A. M D LXXIV.